Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.2.1 | Cic. Fam. 6.2.3 (English) | >>Cic. Fam. 6.3.1 |
6.2.2
quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa quam homines aut volebant aut opinabantur , mihi crede , non est pro malis temporum quod moleste feras ; necesse est enim aut armis urgeri rem p . sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire . si arma valebunt , nec eos , a quibus reciperis , vereri debes nec eos , quos adiuvisti ; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit , et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit ; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus , quem vir prudentissimus , M . Antonius , iam tum timebat , cum tantum instare malorum suspicabatur , misera est illa quidem consolatio , tali praesertim civi et viro , sed tamen necessaria , nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo quod accidat universis .
6.2.3
quae vis insit in his paucis verbis (plura enim committenda epistulae non erant ), si attendes , quod facis , profecto etiam sine meis litteris intelleges te aliquid habere , quod
speres , nihil , quod aut hoc aut aliquo rei p . statu timeas ; omnia si interierint , cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat quidem velis , ferendam esse fortunam , praesertim quae absit a culpa . sed haec hactenus . tu velim scribas ad me quid agas et ubi futurus sis , ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.2.1 | Cic. Fam. 6.2.3 (English) | >>Cic. Fam. 6.3.1 |